Hľadaný výraz: Mk 11,12-14.20.21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei: “ Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ”. Et audiebant discipuli eius. 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus dicit ei: “ Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ”.

1

mail   print   facebook   twitter